Charter Document - 02162413

Charter Document - 02162413


Charter Number: 02162413
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Ego Rodbertus notum esse cupio cunctis christianis longe lateque diffusis quod pro remedium anime mee et conjugis mee Tedee nomine seu ceterorum parentum et familiarium meorum trado quandam mei juris hereditatem hoc est una vinea et unum campum et residet in comitatu Cabilonensi in villa que dicitur Corzellas et terminat ab una parte terra sancte Dei genitricis Marie Belmontensis ab alia parte pratum Oddrici in aliis autem partibus terra est francorum Hanc supra nominatam terram campum scilicet et vineam simul tenentibus trado Domino Deo omnipotenti ac sancte Virginis Marie Belmontensis et ego et uxor mea et filii mei ut faciant possessores ipsius loci quicquid placuerit Quod si quisquam extiterit [quod absit] huic mee paupercule donationi contrarius existere volens nequaquam valeat obtinere quod petierit sed potius libram auri componat et insuper in iram Dei omnipotentis in currat nisi ad congruam emendationem venerit Sig Rodberti et uxoris ejus Tedee qui fieri et firmare rogaverunt S filiorum ejus Bernardi Ebrardi Richildis S Rodberti S Arberti Actum publice in villa Corcellas in eadem terra ipsius Isimbardi inhibi actum II kal marcii regnante Rodberto rege