Charter Document - 02162410

Charter Document - 02162410


Charter Number: 02162410
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997 - 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint cuncti fideles quod ego Girbertus et uxor mea Aregia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco quasdam res nostras in pago Maticensi in villa Conflanz hoc est omnem meam hereditatem quam habeo in jam dicta villa que dare possumus vel tenere hoc sunt campi vinee prata quesitum ad inquirendum totum ad in[te]grum faciantque monachi Sancti Petri de his rebus que voluerint ab hodierno et deinceps Est autem ipsa hereditas in agro Evriaco Si quis hanc donationem [calumpniare] voluerit auri uncias III persolvat Actum Cluniaco publice S Girberti et Aregie uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Duranni Ranulfi Aalarici Sicbaldi Tedaldi Data mense augusto regnante Rodberto rege Eberhardus levita scribsit