Charter Document - 02162409

Charter Document - 02162409


Charter Number: 02162409
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997 - 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus quod ego Teodericus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco qui dicitur Cluniacus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Montellio hoc est vineam unam que mihi ex hereditate patris mei advenit et habet in longum perticas XXVIIII et in una fronte perticas V et tres pedes et in alia fronte perticas III Dono ego jam dictus Teodericus has res Sancto Petro in tali tenore ut quamdiu ego et filius meus Rainardus vixerimus teneamus post nostrum obitum ad Sanctum Petrum perveniat In vestitura vero donamus omni anno sex sextarios de vino et hec donatio firma sit omni tempore Actum Montellio villa publice S Teoderici qui fieri et firmare rogavit S Rainardi Utbaldi Girberti Giraldi Eldradi Servati Data mense septembri regnante Rotberto Ebrardus levita scripsit