Charter Document - 02162408

Charter Document - 02162408


Charter Number: 02162408
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Purchase
Date: 0997 - 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f12v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum temporalium beneficiorum presenti alacritate quamvis ad modicum perdurante nobis tamen ab universorum conditore largita perfruimur cum a quo tanta bona in h[u]jus vite prosperitate percepimus ac insuper pluriora et inestimabilia in futuro inenarrabilis glorie seculo nos percepturos esse certissime credimus instantissime conlaudare et ut benignis ei justitie et caritatis operibus valeamus placere quamdiu in hac vita subsistimus studiosissime providere debemus hujus ergo fragilis temporis velud umbra pretereuntis memores esse extremumque omnis humane carnis finem ante oculos cordis nos cotidie convenit revocare ut cum ultimus vite sicut fur in nocte supervenerit dies nos coram oculis tremendi judicis bonis virtutum actibus repperiat insistentes Quapropter noverint cuncti fideles tam presentes quam futuri quoniam ego in Dei nomine Teotardus clericus Deum omnium conditorem mihi propitium fore desiderans pro perpetratis delictis pluribus reddo Deo et Cluniensi cenobio quod est constructum in honore beate Marie semper virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli cui preest domnus Odilo venerabilis abbas omnem terram ad locum Oiadellis pertinentem et insuper omnem reliquam terram quam pater meus et mater mea vivente beate memorie domno Maiolo supradicto loco per descriptionem et cartam concesserunt illam videlicet terram quam ego usque nunc injuste retinui indulgentiam postulans a Deo et a supradictis sanctis ut dignentur dimittere noxam quam retinendo terras illorum commiseram hac scilicet ratione ut ab hodierna die et deinceps totum et ad integrum teneant et possideant et quidquid facere voluerint sine ullo contradicente faciant Rogo etiam ut habitationes monachorum secundum possibilitatem loci ibi constituantur Dono etiam jam dicto loco ecclesias de Enciaco duas ad curtem Oiadellis pertinentes Dono etiam insuper et concedo Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cenobio curtem de Lanat cum duabus ecclesiis et quantum ad ipsam curtem aspicere videtur scilicet villis mansis vineis silvis pratis campis aquis aquarumque decursibus et quantum ibi pater meus et mater mea visi sunt habere vel possidere totum et ad integrum dono Deo et jam sepe dicto monasterio pro remedio anime mee et pro remedio animarum patris mei et matris mee Stephani videlicet et Ermengardis et omnium parentum nostrorum tam vivorum quam defunctorum et eorum omnium qui adjutorium prestare voluerint ut ista nostra donatio omni tempore firma et stabilis permaneat Illi vero qui adjutores hujus donationis extiterint omnem benedictionem a Domino Deo omnium sanctorum intercessione accipiant et illi qui aliquam contrarietatem contra hanc istam donationem inferre voluerint iram omnipotentis Dei incurrant sancteque Dei genitricis Marie et omnium sanctorum Dei et cum diabolo et sociis ejus in infernum demergantur Signum Teotardi clerici qui fieri et firmare rogavit Signum Asterii Signum Dalmacii Sign Albuini clerici Data per manum Widoni sacerdotis mense septembri regnante Rotberto Francorum rege