Charter Document - 02162406
Charter Number: | 02162406 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 0997 - 1007 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum fiat fidelibus cunctis tam presentibus quam futuris quod Rainaldus monachus et ceteri monachi Cluniacenses venerunt Matisconum ante presentiam domni Willelmi comitis et fidelium ejus et proclamaverunt se de Maiolo clerico cognomento Pulverello de quibusdam injustis exactionibus quas requirebat in obedientia de Lurdono Quod diligenti exactione perquirens comes cum suis fidelibus invenit totum contra justiciam esse et tam potestate quam blanda suasione fecerunt ei vuerpitionem facere de omnibus injustis querelis quas requirebat in Lordono et Blanosco et in omnibus appenditiis eorum Fecit autem hanc guerpitionem ut si ipse aut aliquis heredum ejus jam amplius illam calumniare vel repetere temptavisset sub anathematis excommunicatione iram Dei incurreret omniumque sanctorum ejus et ista guerpitio firma permaneret Firmaverunt autem hanc cartam ipso rogante comes Willelmus et filius ejus comes Wido episcopus etiam Ledbaldus et Maiolus prepositus et milites Odulricus Milo Adraldus Oddo legis doctor