Charter Document - 02162405
Charter Number: | 02162405 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0997 - 0998 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus presentibus et futuris quod ego Ansedeus et uxor mea Agia reminiscentes magnitudinem peccatorum nostrorum et vitam eternam adipisci cupientes donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid de rebus nostre hereditatis que sunt site in pago Matiscensi in villa Monticellis scilicet mansum unum quem conquisivit Wichardus et uxor ejus Emma de Rotrude qui terminatur via publica a medio die terra Sancti Petri a sero terra Sancti Martini a cirtio terra nostra et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur hoc est campis vineis pratis et quicquid ut jam dictum est conquisivit Wichardus de jam dicta Rotrude omnia scilicet ad ipsum mansum pertinentia ut faciant jam dicti fratres Clunienses de his rebus quod eis placuerit eo tamen tenore ut hunc mansum teneant indominicatum nec eum alicui dent in beneficio Et hanc donationem facimus pro remedio animarum nostrarum et Wichardi et uxoris ejus Emme omniumque parentum nostrorum ut eis Dominus misereatur Si quis autem hanc donationem scindere aut calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat insuper cogente potestate auri libram unam persolvat et inantea ista donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in Cassellas villa publice S Ansedei et uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Wichardi S Anselmi S Richardi S Gibaldi S Anschini S Arlei S Ingilelmi S Sofredi S Duranni S Ervei S trium Bernardorum S Letaldi S Huberti Warnerius scripsit anno II Rotberti regis