Charter Document - 02162402
Charter Number: | 02162402 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0997 - 0998 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Arlebaldus et uxor mea Rotrudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abba preesse videtur hoc est curtilum cum mansione et vineis quod sunt site in pago Lugdunensi in villa Quinciaco in loco qui vocatur Givriago et donamus in alio loco curtilum unum cum terris et pratum ad ipsum curtilum pertinentem im pago Matisconense in villa quod dicitur Pleveis ut quamdiu vivimus usum et fructum abeamus omni quoque anno in vestitura dimedio modio de vino ad locum supradictum persolvamus pos nostrum quoque discesum amborum ad locum Cluniacum perveniat Si quis vero quod minime credimus hanc donacionem calumniare presumserit non vindicat quod repetit set coactus malediccione Dei incurrat et inantea firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Sancti Victoris Algiaco publice S Arlebaldus et uxor sua Rotrudis qui firmare rogaverunt S Unbertus et uxor sua Emeldis S Odonis S Richardi S Arberti S Bladini Anno V regnante Radulfo rege Immo scripsit