Charter Document - 02162401
Charter Number: | 02162401 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0997 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quisquis cupit eterne vite cupit effici heres summa vi summoque ingenio studere debet ut ex rebus perituris eterna premia mercetur juxta Precursoris enim vocem Jam securis ad radicem arboris posita est Quapropter noverint tam presentes quam futuri quod ego Vuinebaldus et uxor mea Teza reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Cabillonensi in villa Notganno scilicet omnem conquistum quem conquesivimus in jam dicta villa videlicet vineis campis pratis quesitum ad inquirendum totum ad integrum Donamus in tali tenore ut quandiu vixerimus teneamus post obitum nostrum ad Sanctum Petrum perveniat et qui primus ex nobis obierit medietas ad Sanctum Petrum perveniat Hanc autem donationem facimus pro remedio animarum nostrarum ut Dominus de penis inferni nos eripiat et ad vitam eternam perducat In vestitura vero Actum Cluniaco publice S Vuinebaldi et uxoris ejus Teze qui fieri et firmare rogaverunt S Odilonis S Tedselmi S Radulfi Data mense novembri regnante Rodberto rege anno II Ebrardus scripsit