Charter Document - 02162400

Charter Document - 02162400


Charter Number: 02162400
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cui preest domnus Odilo abba ego igitur in Dei nomine Hugo dono pro anima fratris [mei] Gimonis aliquid ex rebus nostris jam dictis apostolis que sunt site in pago Matiscensi in villa Montellio supra Sanctum Pontium hoc est curtilus et vinea insimul tenente et una peciola de prato terminat ipse curtilus et vinea a mane terra Attoardi a medio die de ipsa hereditate a sero terra francorum a certio simili Attoardi Et dono in pago Augustidunense in villa Monte Sereno similiter unum curtilum quem de Tetelmo presbitero conquesivimus Dono ego jam dictus Hugo Sancto Petro has res pro anima fratris mei supradicti simulque dono Sancto Petro quemdam servum nomine Giraldum cum uxore et infantibus suis Faciant autem monachi Sancti Petri de his omnibus que voluerint ab odierno die et in reliquum Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit auri untias II persolvat et hec donatio firmum optineat vigorem Actum Cluniaco publice S Hugonis qui fieri firmarique rogavit S Attoardi S Gausberti S Eldeverti S Attonis S Jarentonis S Duranni S Bernardi Data mense octobri regnante Rodberto rege anno II Ebrardus levita scripsit