Charter Document - 02162398
Charter Number: | 02162398 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0997 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco que dicitur Cluniacus quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ego in Dei nomine Heldinus cogitans enormitatem meorum scelerum dono Deo et jam dictis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in villa Curciaco in agro Itgiacense in pago Matisconensi hoc est mansum indominicatum quem de Ayroardo conquesivi quem vocant Blantziacum quidquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur quesitum ad inquirendum totum ad integrum et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno die et deinceps Hanc autem donationem facio pro anime mee remedio ut Dominus me eripiat de cunctis iniquitatibus faciatque consortem regni sui Si quis autem aliquam litem intulerit adversus hanc donationem omni maledictioni sit subditus et cogente judiciaria potestate auri libras IIII persolvat Et hec donatio firmum habeat vigorem omni tempore Actum Cluniaco publice S Heldini qui fieri et firmare rogavit S Ayroardi S Rodberti clerici S Letaldi S Bernardi S Gotefredi S Oddonis S Anselmi presbiteri S Gislardi S Rodberti filii Ayroardi Data mense julio regnante Rodberto rege anno I Ebrardus levita scripsit ad vicem cancellarii