Charter Document - 02162395

Charter Document - 02162395


Charter Number: 02162395
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus quod ego Erdradus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex reditibus meis que sunt site in pago Lugdunensi in villa Riplungio hoc est vineam cum manso terminat autem a mane terra Vulrici a medio die et sero terra Sancti Vincentii Hanc autem donationem fatio in tali tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et post meum discessum ad supradictum locum perveniat Actum Cluniaco publice S Erdradi qui fieri et firmari rogavit S Aylaldi S Teze S Teudonis S Willelmi S Beringarii S Achardi S Gerlanni Data mense junio regnante Rodulfo rege anno IIII