Charter Document - 02162384
Charter Number: | 02162384 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0997 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quisquis in hujus evi consistit peregrinatione summa vi summoque ingenio studere debet ut ex rebus perituris eterna premia mercentur Unde noverint cuncti tyrocinio Christi fulgentes quod ego Ozenda quedam femina et filii mei Durannus et Poncius reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum donamus pro redemptione animarum nostrarum Sancto Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Cosonace in villa Tescia hoc est mansus indominicatus in ipsa villa conjacens ubi Vuarinus stat quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videntur cultum et incultum quesitum ad inquirendum ad integrum et quicquid inibi habemus in ipsa villa que dare possumus Donamus etiam et servum jam dictum nomine Vuarinum cum uxore sua et filios qui egressi fuerint de eis ab odierno die Hanc autem donationem facimus pro redemptione animarum nostrarum et pro anima senioris mei ut pius Dominus nobis in futuro seculo nobis dignetur esse propitius In tali autem tenore facio hanc donationem ut faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit omni maledictioni subjaceat nisi ad emendationem venerit Cogente etiam judiciaria potestate auri libras XI componat Et hec donatio firma permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Ozende et filiorum ejus Pontii et Duranni qui fieri et firmare rogaverunt S Duranni S Hugonis S Emme S Arnulfi sacerdotis Data mense februario regnante Rodberto rege anno I Ego frater Evrardus scripsi