Charter Document - 02162382
Charter Number: | 02162382 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Avundo et uxor mea Dumesia donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Maciacense in villa Obblado hoc est unum curtile et vineam cum manso et terminatur a mane terra Wilelmi a medio die Sancte Marie a sero Sancti Vincentii a cirtio via publica et faciant monachi supradicti loci quicquid facere voluerint Qui autem contradicere voluerit auri unciam I componat et postea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Avundi et uxoris ejus Dummasie qui fieri et firmare rogaverunt S Arlandi S Constantii S Aletmi S Bernardi S Beroldi S Tetrici Regnante Rotberto rege