Charter Document - 02162374
Charter Number: | 02162374 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego Bernardus in extremo die positus cum consilio parentum meorum ob redemptionem anime mee dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi famosissimo cenobio cui domnus Odilo abba preesse videtur aliquid ex hereditate mea videlicet omnem partem meam de silva que vocatur Mons Medius et in alio loco simili modo omnem partem meam de silva que Comba Otgerii vocatur et in alio loco unum curtile quod vocatur Belosa cum vinea simul tenente cui Bernardus custos esse videtur Facio autem juste ac legaliter hanc donationem absque ullius litis contradictione Quam si quis calumpniam temptaverit inferre non assequatur solummodo quod inutiliter appetit verum etiam nisi ad emendationem venerit componat auri libras V S Bernardi qui fecit et ipse firmavit S Sigaldi fratris ejus S Narduini S Huldrici S Aimonis S Tetbaldi Data per manus Geraldi presbiteri regnante Rotberto rege