Charter Document - 02162364

Charter Document - 02162364


Charter Number: 02162364
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0996 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus qualiter ego Durannus et uxor mea Adeleldis et infantes nostri vendidimus alodum quoddam Sancte Marie Belmontensi et monachis Sancti Petri Cluniensis in loco Graverio in villa Siniciaco in fine Rofiaco Accepimus autem per manus domni Lantberti monachi in commutationem precii solidos XI et est jam dictum alodum vinea habens in longo perticas XXII et in una fronte perticas V et pedem I et in alia fronte perticas IIII Terminatur autem sic a mane terra Sancte Marie a sero terra Hebreorum et de una fronte via puplica et de alia fronte terra Hebreorum Vendidimus atque de nostra dominatione in vestra tradidimus potestate ad habendum et possidendum sine ulla contradictione Si quis vero heredum nostrorum hujus venditionis cartulam a nobis factam calumniare presumpserit non valeat evendicare quod querit sed convictus auri unctias IIII componat et carta firma et stabilis permaneat Actum Beelmonte puplice S Durranni qui hanc cartam fieri firmarique rogavit S Adeleldis uxoris ejus S Arnulfi et Giraldi filiorum eorum S Rainelmi S Tetardi S Basini S Dominici Regnante Rotberto rege