Charter Document - 02162362
Charter Number: | 02162362 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego in Dei nomine Wandalmarus dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensis monasterii ubi domnus Odilo abba preesse videtur et monachis ibi Deo servientibus res meas que site sunt in villa Agiaco omnia ex integro trado atque transfundo in quantum mihi obvenit vel obvenire debet et ab hac die habeant ipsi monachi potestatem faciendi quicquid voluerint Si quis ergo hanc cartam calumniare voluerit iram Dei omnipotentis incurrat et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniensi monasterio S Wandalmari qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Lantberti S Arlei S Mainfredi S Bernoni Regnante Rotberto rege