Charter Document - 02162361
Charter Number: | 02162361 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sub notitia omnium fidelium esse volumus qualiter ego Tedimus in Dei nomine dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio anime [mee] aliquid de mea hereditate que sita est in villa Tosiaco hoc sunt duo campi ea conditione ut quamdiu vixero teneam et post meum obitum ad supradictum locum remaneat Reddam autem omni anno de ipsa terra vestituram terminatur autem ex omnibus partibus terra Sancti Petri Et ut hec nostra obstipulatio firma permaneat manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam S Tedimus qui fieri firmarique rogavit S alii Tedini S Constantii S Adalranni S Adalardi S Constantii S Pontii Actum puplice regnante Rotberto rege