Charter Document - 02162358
Charter Number: | 02162358 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis Dominus Jesus Christus homo pro hominibus factus per Evangelium fidelibus suis loquitur dicens Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur Et item dicit Scriptura Data elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter notum sit omnibus hominibus quod ego Constantius dono Sancto Petro quandam vineam que sita est in pago Maticensi in villa Rufiaco que terminatur a mane et sero de ipsa hereditate a meridie et a circio terra Sancti Petri Hanc donationem eo tenore facio ut quamdiu vixero teneam et in vestitura reddam omni anno sextarium de vino et post discessum meum ad jam dictum sanctum perveniat S Constantii qui fecit et firmare rogavit S Rothardi Adalberti Clementis Bernardi Otberti Constantii Petri Actum Cluniaci publice regnante Rotberto Andraldus levita scripsit