Charter Document - 02162356

Charter Document - 02162356


Charter Number: 02162356
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint omnes fideles quod ego Constantinus pro remedio anime mee dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum res meas que sunt site in pago Maticensi in villa Colonias curtilum indominicatum et quantum in ipsa villa habeo id est vineas campos prata quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Et dono in villa Cotta fraternitatem meam in campis et silvis totam meam partem Facio autem hanc donationem ut mihi omnibus diebus melius sit et me sustineant si opus fuerit et in locum sepulture ut quamdiu vixero teneam ac post meum discessum ad Cluniacum perveniat Actum Lordoni publice S Constantini Tedaldi Aymonis Raimberti Rainulfi Gausberti Gerardi Gisonis Regnante Rotberto