Charter Document - 02162351
Charter Number: | 02162351 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus quod ego Oddo pro anime mee remedio dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum res meas que sunt in villa Lornanno id est mansum indominicatum et quicquid ad ipsum aspicit vel aspicere videtur hoc est campos vineas prata silvas quesitum et ad inquirendum Et alias res quas Rodlennis dedit Bernardo quesitum et ad inquirendum in ipsa villa Lornanno totum ad integrum et quantum foris ipsa villa habetur quod ad ipsam donationem aspicit Facio autem hanc donationem in presenti ut semper et omni tempore monachi Clunienses teneant sine ullo contradicente Si quis autem contra hanc donationem consurgere temptaverit nisi quam cito resipuerit omni maledictione subjaceat et vindicare minime valeat sed hec donatio firma et stabilis permaneat S Oddonis qui fieri et firmare rogavit S Bernardi et uxoris ejus Emme qui consenserunt S Maioli S Israhel S Milonis Antelmi Aydoardi S Ingelelmi Ledpranni S Bernardi Odilonis Gauseranni Arlei Sivuini S Sofredi Dono et servos his nominibus Martinum et Durannum cum uxore et infantibus ejus Actum Lordoni publice regnante Rotberto Aldebaldus scripsit