Charter Document - 02162348

Charter Document - 02162348


Charter Number: 02162348
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus in Christo renatis notum esse volumus quod ego Seguinus et uxor mea Alexandra donamus ad locum Cluniacum quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli vineam unam in villa Marziaco terminatam a mane et a sero via publica a medio die fossa de manu facta a circio terra Sancti Petri Infra istud terminium totum ad integrum dono a die presenti preter hoc quod Rodbertus et Durannus tenent quod mihi reservo post meum vero decessum ad Sanctum Petrum perveniat illa mea pars quam ego donare possum S Seguini et uxoris ejus Alexandre S Ingelelmi S Ildini Ramnaldi item Rammaldi Bladini Leotaldi Jocerii Aymonis Goncelini Actum Cluniaci publice regnante Rotberto