Charter Document - 02162334
Charter Number: | 02162334 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Aymo nomine et uxor mea Odila et filii mei Humbertus et Mainbodus vendimus aliquid de hereditate nostra cuidam homini nomini Odulgerio et uxori ejus Osanne hoc est curtilum unum et accepimus ab eo unum bovem valente sex solidos et dimidium et fuit omne precium XI solidos Est autem ipse curtilus in pago Matisconense in villa quod vocatur Usiaco in agro Griviliaco terminat a mane via publica et terra Tetzan a media die de ipsa hereditate a sero terra Constant a cercio terra Adalardi et fratri suo Legerii Facimus autem hanc venditionem in tali conventu ut quicquid illi placuerit faciat cui voluerit donare donet dehic inantea et in perpetuum Si quis autem hanc donationem calumniaverit vel contradicere voluerit iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum ejus et cum Datan et Abiron pena infernali cruciandus tradatur et hec venditio firma et stabilis permaneat S Aymonem et uxor sue Odile et filiis suis Hunberto et Mainbodo qui hanc cartam fieri jusserunt S Duranni S Johanni S Tecbertus S Arier S Walbertus S Bernart S Raynoardus S Rotbertus S Odulricus S Constantii