Charter Document - 02162328
Charter Number: | 02162328 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Conditor et redemptor humani generis multis modis consulens nostre infirmitati inter cetera bonitatis sue alloquia invitat nos ad misericordie opera proximis nostris inpendenda Precipit autem nobis facere amicos de rebus injuste adquisitis que nos recipiant in eternis tabernaculis Quam rem et alia plura perpendens ego Bego ut conspici merear Deum deorum dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex mea hereditate hoc est unius curtilis mediam partem quantumcumque ad me pertinere videtur Est autem ipsa hereditas in comitatu Matisconensi in villa Bulonensi et dono in vestitura omnibus annis que ex medio planto exit quartam partem Terminatur vero a mane de ipsa hereditate a medio die via publica a sero terram Sancti Petri et a certio terra Constantini Si quis autem hanc donationem irritam facere voluerit non vindicet quod petit insuper [excommunicetur] nisi ad satisfactionem et emendationem venerit Ut autem hec donatio firma permaneat manu propria firmo et aliis firmandam trado S Begonis qui hanc cartam facere rogavit S Achardi S Arlebaldi S item Arlebaldi Facta est autem hec carta regnante Rodberto rege Francorum