Charter Document - 02162327

Charter Document - 02162327


Charter Number: 02162327
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus Christum colentibus presentibus et futuris notum esse volumus quod ego in Dei nomine Acelinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ac loco Cluniacho in quo preest domnus abba Odilo pro remedio anime mee aliquid de mea hereditate que sita est in villa que nominatur Villaris hec est una rascia vinee que terminat a mane et a cercio terra francorum a medio die terra Sancti Petri a sero via publica Et in alio loco unam mansionem atque aliam rasciam [vinee cum] torculari que terminat a cercio terra francorum a mane Sancti Vincenti terra a meridie terra Sancti Petri de Maziacho a sero via publica Et in alio loco dono medietatem vinee [de Sorbiacho] que terminat a mane terra Sancti Marcelli a meridie Sancti Vincenti et a cercio a sero terra francorum Dono etiam in jam dicta villa unum campum qui habet decem perticas in fronte et sedecim in longitudine [et mansionem] atque curtilum cum omnibus [appendiciis suis] quicquid nunc usque emi vel adquisivi ex diversis partibus Hec omnia prescripta tali tenore dono ut teneam quamdiu vixero et post discessum vero meum ad jam dictum locum perpetualiter revertatur nullo contradicente Quam si quis contradixerit anathema sit S Acelini et uxori sue Teutberge qui hanc donatione[m] fecerunt S Aldrici S Aymonis S Ornadi S Aheletdis S Bernardi S Avundi S Anastasii S Ramnaldi Data per manus Iterii levite regnante Rotberto rege