Charter Document - 02162322
Charter Number: | 02162322 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auctor et reparator totius humane salutis Dominus noster Jesus Christus consulens nostre fragilitati et viam qua venitur ad celestem patriam demonstrans precepit dicens Facite vobis amicos de iniquo Mammona qui vos recipiant in eterna tabernacula Quod ego Ema in Dei nomine mente pertractans consentiente filio meo Gauceranno dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense in agro Ainniacensi ad Crevadicios vocat hoc sunt vinee campi silve totum ad integrum sicut Livo donavit seniori meo Bernardo et michi ita et ego dono totum ad integrum Sancto Petro pro remedio anime mee et in locum sepulture Si quis autem huic nostre donationi aliquam calumpniam inferre presumpserit vindicare non valeat quod repetit sed judiciaria potestate convictus auri uncias decem persolvat Et ut ista nostra carta firma perpetualiter maneat testes subtus signati manibus suis tangendo eam corroboraverunt S Emme que hanc cartam fieri precepit S Gauceranni filii ejus S Emme filie ejus S Vuichardi et uxoris ejus S Hugonis S Vualterii Actum Cluniaco publice regnante Rotberto rege