Charter Document - 02162318

Charter Document - 02162318


Charter Number: 02162318
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Conditor universitatis redemptorque humani generis Dominus noster Jesus Christus videns genus humanum obsitum diversis miseriis peccaminum consulensque nostre fragilitati conferre dignatus est humane saluti veniabile medicamentum dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter omnibus in Christo renatis ipsiusque Domini pio cruore redemptis notum esse volumus quod ego Eldinus et uxor mea Guntrudis pro abolicione nostrorum peccaminum donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Augustodunensi sive in pago Matisconense in his villis scilicet in villa Mercurissiaco sunt quatuor mansi cum omnibus appendiciis suis vineis pratis campis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus In villa Cursiaco unum mansum et quicquid ad ipsum aspicit silvis pratis aquis pascuis exitibus et regressibus In villa Floriaco dono illas vineas que de Richelmo mihi obvenerunt Dono in ipsa villa unum curtilum qui a projenitoribus jure hereditario mihi obvenit In villa Cobblent dono unum mansum cum servo Rainaldo et uxore sua et infantibus suis et substantia sua et quicquid ad ipsum mansum aspicit Et in villa a La Valle dono unum mansum ubi Udulbertus manet cum omnibus appendiciis suis [tali conditione ut si commutare voluerit uxor mea pro illo det unum mansum qualem voluerit de istis duobus illum scilicet qui conjacet in villa Arfolia ubi Arutius manet cum omnibus appenditiis suis] aut illum qui conjacet in villa Roca cum omnibus appenditiis suis Hec omnia dono pro remedio anime mee et faciant rectores memorati loci de is omnibus ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint Et ut firma permaneat firmare testibusque roborare manumissione precepimus S Eldini et uxoris ejus Guntrudis qui fieri firmarique preceperunt S Ricardi avunculi ejus S Amici S Rodberti [S Bernardi] S Vulferii S Duranni S Urimerii S Magberti presbiteri S Aymonis Actum Cluniaco publice regnante Rodberto rege