Charter Document - 02162316
Charter Number: | 02162316 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 1030 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus quod ego Ascherius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Galoniacensi in villa Montelio hoc est mansum ubi Giraldus stat et ipsum Giraldum cum uxore et infantibus suis terminatur ipse mansus a mane et a circio via publica a medio die Geraldo a sero de ipsa hereditate Infra istud terminium dono Sancto Petro ea ratione ut quamdiu vixero teneam et post meum obitum ad Sanctum Petrum veniat Dono etiam in ipsa villa duas portiones de campo que ad Gravateria vocantur Quicquid ibi habeo vobis dono et dono pratum insimul tenente cum fonte vocabulo Grateria Dono hec omnia videlicet campos et pratum cum uno servo nomine Duranno ut ab hodierno et deinceps faciant monachi Sancti Petri quod voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit auri untias IIII persolvat et hec donatio firmum obtineat vigorem Actum Cluniaci publice S Ascherii qui fieri firmarique jussit S Eldradi presbiteri S Ramnaldi Heldini Ingelelmi Ermenaldi Otberti Petronis item Petronis Data mense decembri regnante Rotberto Ebrardus sacerdos recognovit