Charter Document - 02162315

Charter Document - 02162315


Charter Number: 02162315
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus hominibus qualiter ego in Dei nomine Teodericus et uxor mea Anastasia donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abba preesse videtur de hereditate nostra quantum habemus in villa Montelio hoc est campos prata vineas totum ad integrum vobis donamus ea vero ratione ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus post discessum quoque meum ad jam dictum locum perveniat pro remedio animarum nostrarum et sepulture nostre Sane si quis nos aut ulla persona contra hanc donationem calumniam inferre conatus fuerit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei omnipotentis incurrat et cum diabolo sit participatio ejus Facta autem est carta ista mense novembrio regnante Rodberto rege Francorum S Teoderici et uxoris ejus qui cartam istam fieri et firmare rogaverunt S Giraldi Duranni Constantii Girberti Gislardi Alarici Rodbertus sacerdos scripsit