Charter Document - 02162311
Charter Number: | 02162311 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0996 - 0997 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie dicate in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Ego igitur Airoardus et uxor mea Fredeburgis et filius meus Rotbertus donamus pro remedio animarum nostrarum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticensi in villa Capagiaco hoc est mansus indominicatus ubi ego sto terminat autem a mane terra Sancti Petri a medio die via puplica a sero via puplica a tertio increpito faciantque rectores loci Cluniensis a die presenti quicquid facere voluerint Dono etiam de omni mea hereditate duas partes Sancto Petro de campis et pratis et silvis et tertiam vero partem reservo mihi ita ut partes beato Petro tradite firmum vigorem habeant Si quis autem hanc donationem infringere voluerit vindicare non valeat Signum Wilelmi comitis S Odulrici S Ratherii S Heldini S Odilonis S Airoardi et uxoris ejus Fredeburgis S Aitoardi et filii eorum Rotberti S Siguini qui fieri et firmare rogaverunt S Wiliberti filii ejus S Arlei S Ingelelmi S Oterii levite S Rannaldi S Wiberti S Noe S Ansaldi Actum Cluniaco regnante Rotberto anno I