Charter Document - 02162304
Charter Number: | 02162304 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0995 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego igitur Humbertus dono Deo et Sancto Petro aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Domanico hoc est campum et pratum insimul tenente terminat a mane terra Otbalt a medio die rivo volvente a sero Sancti Martini a certio terra Ledbaldi Infra isto termino dono ab hodierno et deinceps et meam partem quam habeo in Grandes Cassanias similiter dono Sancto Petro ab hodierno et deinceps Dono etiam in alio loco unam petiolam de prato qui est juxta farinarium quem igne cremavi et faciant monachi quicquid voluerint a die presenti et deinceps Illam vero partem quam habeo in terra de Vineolo et in medio planto quem Ansaldus tenet similiter dono Sancto Petro Ille autem homo qui manet in manso qui dicitur Martoriaco habeat usuarium in Grandes Cassanias qui in supradicto loco stat Actum Petrona publice S Humberti qui fieri et firmare rogavit S Glasceldis S Heri Duranni Duzie Vulfart Mainfredi Data mense junio regnante Hugone rege anno VIII Evrardus scripsit