Charter Document - 02162302
Charter Number: | 02162302 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0995 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quantus intellectus sensusque humanus potest sagaciter pensare atque solerti indagatione perpendere nichil amplius valet in hujus seculi lucem de gaudia fugitiva lucrare quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur inpendere Igitur in nomine Verbi incarnati noverint universi filii ecclesie quod ego Aylaldus et uxor mea Tetza non inmemores Domini preceptum donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum [Cluniacum] aliquid ex reditibus nostris hoc est vinea que est sita in villa Ciciaco et residet ipsa villa in comitatu Matisconensi et terminat de omnibus partibus in ipsa hereditate Ea ratione hanc donationem facimus ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus post obitum vero nostrum ad jam dictum locum perveniat Facimus autem donationem [istam] pro animarum nostrarum remedio seu pro animarum omnium parentum nostrorum necnon et omnium fidelium christianorum ut omnibus in commune proficiat Signum Aylaldi et uxoris sue qui fieri et firmari rogaverunt S Ebrardi Alberici Berengarius Willelmi Tedoni Jarlanni Data mense junio anno VIII regnante Hugone rege Rainerius rogatus scripsit