Charter Document - 02162301
Charter Number: | 02162301 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0995 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quisquis superne vite cupit effici heres summa vi summoque ingenio satagere debet ut ex reditibus quas possidere videtur eterna premia mercetur Unde notum sit omnibus tyronibus Christi quod ego Teza uxor Drogoni et Tedo et Achardus et Gerlannus wadiatores ipsius Drogoni donamus pro anima ejus quasdam res ipsius sitas in pago Lugdunensi in villa Cameranda hoc est medietatem ipsius ville cum omnibus que ad ipsam medietatem ville aspiciunt hoc sunt vineis campis pratis silvis quesitum ad inquirendum totum ad integrum quicquid ad ipsam medietatem aspicit totum donamus pro anima ejus exceptis petiolis quibusdam quas dedit parentibus suis et parentabus et fidelibus suis servos etiam et ancillas utriusque sexus medietatem de omnibus mancipiis in tali tenore ut quamdiu ego Teza vixero teneam post meum obitum ad Sanctum Petrum perveniat In vestitura vero dono quemdam campum in ipsa villa et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno et deinceps Fatio autem hanc donationem pro anima senioris mei et pro mea ut Dominus nobis dignetur esse propitius Si quis autem huic donationi aliquam litem intulerit sit pars ejus cum Datan et Abyron et cum Juda traditore Domini et cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et retrudatur cum diabolo in inferni laqueo constitutus nisi ad emendationem congruam venerit cogente etiam juditiaria potestate auri untias XL persolvat Et hec elemosina firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco puplice S Teze et Tedo et Achardo et Gerlanni qui fieri et firmare rogaverunt S Aylaldi qui consensit S Evrardi S Alberici S Berengerii S Willelmi Data mense junio regnante Hugone rege anno VIII Evrardus scripsit