Charter Document - 02162299

Charter Document - 02162299


Charter Number: 02162299
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0995
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Igitur ego Ingelgerius et uxor mea Vuandalmodis reminiscentes pondus nostrorum peccaminum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pro animarum nostrarum redemptione aliquid ex reditibus nostris que sunt site in pago Matiscensi in villa Curgriaco hoc est unum mansum et omnia que ad ipsum mansum pertinent que fuerunt Osberto hoc sunt campi silve curtili molendini et omnia que videntur ibi esse nostra Donamus totum ad integrum quesitum et ad inquirendum fatiant autem supradicti rectores ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint Donamus autem ad supradictum locum in alia villa que vocatur Domania tres vineas terminant ipse vinee a mane terra Bernardi a medio die terra Sancti Petri a sero terra Sancte Marie a certio terra Sancti Petri Infra istas terminaciones cedimus Sancto Petro omnem nostram hereditatem que ibi conspicitur esse facimus autem hanc donationem in tali tenore ut quamdiu vixerimus ego et uxor mea teneamus et possideamus Cum autem aliquis ex nobis defunctus fuerit medietas ipsarum vinearum ad supradictum locum perveniat in locum sepulture Post nostrum autem discessum perveniant omnia ad jam dictum locum Similiter in alio loco donamus Sancto Petro tres rascias de vinea de tribus partibus est nostra hereditas a mane via publica Donamus autem in tali tenore ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus et post nostrum discessum Sancto Petro perveniat et omni anno persolvemus in vestitura duos sextarios de vino Actum Cluniaco publice Signum Ingelgerii et uxoris ejus Vandalmodis qui fieri et firmare rogaverunt S Grimaldi S Vuarini S Teudonis S Heldini Data mense maio regnante Hugone rege anno VIII Rodbertus levita scripsit