Charter Document - 02162292
Charter Number: | 02162292 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0995 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua bona agere valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et in presentiarum corporum saluti consulere novimus atque animarum judices esse minime dubitamus Quia enim post mortem nil boni facere possumus opere precium credimus antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen occulto judici satisfatiendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus Igitur ego Artaldus comes reminiscens meorum enormitatem peccaminum audiensque illud ewangelici tonitrua dogmatis clamantia Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco cui preest domnus Odilo reverendus pater videtur preesse aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi et in Rodenensi hoc est unam ecclesiam que est in honore sancti Petri que est sita in villa Marogliaco cum omnibus appenditiis suis scilicet cum presbiteratu et decimis et omnia que ad ipsam ecclesiam pertinere et aspicere videntur in tali tenore ut quandiu ego Artaldus vixero teneam et possideam et postmodum post meum discessum ad supradictum locum perveniat eadem ecclesia In vestitura vero omnibus annis V solidos festivitate sancti Petri que est tercio kalendas julii persolvam Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre vel etiam contrariare voluerit nisi cito ad emendationem venerit omnibus malediccionibus que in divinis libris inveniuntur inserte subjaceat sitque pars ejus cum Juda traditore Domini sive cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus et juditiaria potestate coactus auri libras XXti persolvat Et hec donatio quam ego facio pro anima mea et pro anima genitoris vel genitricis mee ac pro anima uxoris mee ut Dominus pius ac mansuetus dignetur [nobis] in die examinis apparere firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Signum Artaldi comitis qui hanc donationem fieri et firmare rogavit Data per manum Pontii levite mense aprili regnante Rodulfo rege anno secundo