Charter Document - 02162291

Charter Document - 02162291


Charter Number: 02162291
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0995
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Volfardo et uxore sua Ermengart Ego quidem Osbertus et uxor mea Raimberga venditores vendimus vobis aliquid de res proprie hereditatis nostre que sunt site in pago Matisconense in agro Itgiacense in Monte Pareno Moiado vocat est campus unus qui terminat a mane Bosco Volgerio a medio die terra Vuiniart et ad infantes suos a sero via publica a cercio terra Sancta Maria et habet perticas agripedales a mane in uno fronte V in alio fronte a sero VI Infra isto terminio et perticatio vobis vendimus tradimus atque transfondimus et accepimus de vobis precium sicut inter nos convenit valente solidos IIII et faciatis post hunc diem quicquid facere volueritis in omnibus nullum contradicentem Si quis venditionem istam contradixerit auri uncia I conponat et inantea vendicio ista firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matiscono S Osberto et uxore sua qui vendicione ista fierent et firmare rogaverunt S Samuel S Girart S Dominico Data per manu Rodulfi presbiteri IIII nonas aprilis anno VIII regnante Ugone rege