Charter Document - 02162290

Charter Document - 02162290


Charter Number: 02162290
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0995
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego igitur in Dei nomine Sivuinus dono Sancto Petro et monachis ejus aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Flagiaco Propter equum quendam quem eis abstuli in emendationem dono eisdem monachis in supradicta villa vineam quandam que habet in longo perticas XII in transverso XI et faciant quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps Item dono pro anima fratris mei Achardi in ipsa villa in uno tenente de vinea perticas VIII in una fronte in alia VIIII Item in villa Maxiliaco dono medietatem unius prati terminati a mane terra francorum a medio die Sancti Petri a sero aqua volvente a cirtio de ipsa hereditate Infra istas terminationes dono Sancto Petro pro anima mea et fratris mei faciantque monachi ab hodierno et deinceps quod voluerint Actum Cluniaco publice S Sivuini qui fieri et firmare rogavit S Arlei S Ingelelmi S Sofredi S Constantii S Heri S Warnerii S Silvionis Signum item Ingelelmi Data mense martio regnante Hugone rege anno VIII