Charter Document - 02162289
Charter Number: | 02162289 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0995 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione considerandum nobis est quod in futurum expediat Quapropter ego in Dei nomine Ubertus reminiscens pondus meorum peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi in villa Hystriniaco hoc est curtile unum ubi Tetbertus residet et terminatur a mane via publica a medio die similiter a sero terra infantium Tresaldi a cirtio de ipsa hereditate Dono etiam supradictum Tetbertum cum uxore et infantibus suis Hanc igitur donationem facio pro anime mee remedio et patris ac matris mee in tali tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et in vestitura omnibus annis IIII sextarios de vino persolvam post discessum autem meum ad Sanctum Petrum cum omni integritate perveniat Qui autem calumpniaverit iram Dei omnipotentis incurrat et nisi emendaverit auri libras II persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Uberti qui donavit et ipse firmavit S Bernaldi S Ascelini S Rotberti S Anscherii S Girbaldi Data mense februario regnante Hugone rege anno VIII Evrardus scripsit