Charter Document - 02162284

Charter Document - 02162284


Charter Number: 02162284
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994 - 1032
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Licendum est ut unusquisque homo de res suas faciat quecumque voluerit igitur ego Eldebertus et uxor mea Stephana et infantes nostri Guigo Girinus Isnardus cogitamus de Dei misericordia vel de eterna Christi retribucione ut Deus omnipotens peccatis nostris minuare dignetur et ut mereamur illam vocem benignam audire Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi et iterum dicit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Propterea donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii ubi domnus Odilus abbas preesse videtur aliquid de proprietate nostra qui nobis ex alode parentorum nostrorum nos legibus obvenerunt Sunt autem ipsas res in pago Regense in castro qui dicitur Albarno in ipso castro vel in ejus dominio donamus mansum unum quem Rainerius solebat excolere cum quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur totum et ab integrum donamus Deo et sanctis apostolis ejus et ad monachos ibidem servientibus et de ista hora habeant monachi potestatem ad faciendum quicquid facere voluerint id est habendi vendendi cedendi postea derelinquendi Sane si quis nos aut ullus homo qui contra carta elemosinaria ista ire aut agere vel inquietare voluerit iram Dei omnipotentis incurrat et de beata virgine Maria et de omnibus sanctis et postea componat de auro obtimo libras III Et postea carta ista firma et stabilis permaneat Facta carta ista in mense julio regnante Rodulfo rege S Eldebertus et uxor sua Stephana et infantes nostri Guigo Girinus et Isnardus qui carta ista scribere et firmare rogaverunt manu illorum firma S Poncius firmavit Aggulfus firmavit Eldebertus firmavit Poncius Calvus firmavit Vuitardus clericus firmavit De ista donatione que isti seniores fecerunt nullum censum neque servitium non faciant isti homines sed tantum ad Sancto Petro Cluniaco monasterio Rainaldus monachus scripsit