Charter Document - 02162282
Charter Number: | 02162282 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 - 1032 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis christianis quod ego Wichardus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis de Cluniaco de mea hereditate pro anime mee remedio et pro animabus omnium parentorum remedio Sunt autem ipse res site in pago Lucdunensi in villa Givrosio hoc est unum curtilem in ipsa villa situm qui terminat a mane terra Sancti Martini a medio die aqua Justana a sero et a cercio via publica Infra istas terminaciones dono monachis de Cluniaco Et in alia villa vocabulo Curtestrilo dono unum campum quem dicunt in Marcia ubi habet unam sexteradam de terra et terminat a mane terra Aloldi et a medio die alii Aloldi a sero Sancti Petri a cercio terra Odilan Dono in alio loco in villa Osanno unum pratum quem vocant ad Cledas qui terminat a mane terra comitis a medio die Sancti Petri a sero Richardi a cercio de ipsa hereditate Ab hodierno faciant monachi quicquid voluerint S Wichardi qui hanc donacionem facit S Evrold S Biliard S Ermengardi S Constantino S Aalberti S Gislaberti S Constantio S Arnulfi S Gislardi S Dodon Actum mense marcio regnante Rodulfo rege