Charter Document - 02162279

Charter Document - 02162279


Charter Number: 02162279
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Conditor et reparator humane creature unicuique mortalium consulens precipit quatenus de terrenis et transitoriis divinitus sibi concessis mercentur atque adquirant sibi perpetuum et felicissimum regnum Quantum namque elemosinarum exhibitio prosit propheta testatur loquens his verbis Sicut extinguitur ignis sic peccatum elemosinis Ipse quoque redemptor noster per evangelium nobis clamans precipit ut thesaurizemus nobis thesauros in celis quo fur non appropriat nec demolitio est ulla tineis Quapropter ego in Dei nomine Raimodis his et hujuscemodi roborata exemplis dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus et reverentissimus abba Odilo ex rebus que mihi a parte senioris mei Ebrardi advenerunt quartam videlicet partem de his que ego in Monte Polino videor habere cum medietate servi vocabulo Duranni et filiorum ejus Sunt autem ipse res in episcopatu Matisconense in Monte Polino supra denominato quartam partem de omnibus campis pratis aquis aquarumque decursibus Hec omnia trado supradicto loco et monachis ibidem militantibus Deo in tali conventu ut quandiu vixero teneam et possideam et omnibus annis reddam in vestitura modium dimidium de vino in presenti vero anno omnia que de ipsa terra exierint recipiant Hanc igitur donationem pro anime mee remedio et pro animabus seniorum meorum et omnium parentum meorum facio ut Deus omnipotens cum suis electis dignetur nos adnumerare in suo regno S Raimodis que fieri et firmare rogavit S Bernonis S Bernardi S alii Bernardi S Mainerii Actum mense maio regnante Rotberto rege