Charter Document - 02162277
Charter Number: | 02162277 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 - 1015 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia guerpitionis quam fecit comes Willelmus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Notum esse volumus omnibus Christi caractere insignitis qualiter ego Willelmus per divinam gratiam comes veniens Cluniaco atque a senioribus memorati loci honorificentissime susceptus feci guerpitionem simul et donationem pro remedio anime mee et per deprecationem venerande memorie domni Rainaldi prioris ceterorumque monachorum loci jam dicti de omni querela servicii et consuetudinis quam exigere solebamus ego et antecessores mei comites ab hominibus Sancte Marie Belmontensis qui manent in Siniciaco et in Letua et in tota potestate que ad supradictam Dei casam respicit Si quis autem huic nostre obstipulationi aliquando contradicere presumpserit excommunicationi subjaceat et ut firmius stabiliusque permaneat manu propria firmavi et aliis roborandam tradidi S Willelmi comitis qui firmavit et firmare fecit S Rainaldi prioris Cluniacensis et aliorum multorum