Charter Document - 02162274
Charter Number: | 02162274 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 - 0995 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Bernardus levita ob amorem patrie celestis cedo ad locum Cluniacum cui preest domnus ac reverendus abba Odilo aliquid ex rebus mee proprietatis que conjacent in comitatu A[r]vernensi in vicaria de Aurado atque in his villis Betenedo Poziaco Morangas In primis in villa Betenedo dono curtile cum superposito cum vineis duabus et uno campo et terminantur ex omnibus partibus terra Sancti Petri Porro in altera villa Poziaco dono vineam unam et quartam partem de curtili et torculari Item in villa Morangas dono vineas duas que terminantur de ipsa hereditate cum omnibus ad se pertinentibus Hec autem omnia dono beatis apostolis Petro et Paulo et ad locum supradictum in alimoniam fratrum Deo inibi servientium Si quis autem contra hanc donationem insurgere temptaverit aut frater seu aliquis consanguinitate proximus nisi quam cito resipuerit omni maledictioni subjaceat et ne inmunis transire videatur denas auri untias in fisco publico adjudicatus reddat et hec donatio in posterum firma et stabilis permaneat Actum Rialiaco villa puplice S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Stephani Data per manus Rotberti levite regnante Ugone anno VIII