Charter Document - 02162273

Charter Document - 02162273


Charter Number: 02162273
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994 - 0995
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint fideles quod ego Humberga et filius meus Gauserannus donamus pro anima Girbaldi aliquid de rebus ipsius que sunt in comitatu Maticensi in villa Macesolio curtilum cum vinea insimul tenente Terminat in una fronte terre Sancte Marie et Sancti Johannis in altera Girbaldi in altera fronte Constantii in altera via publica Ad Sanctam Columbam unum campum sicut ipse tenebat Donamus pratum unum in Curte Sitro illam partem quam nos habebamus Campum etiam donamus qui dicitur ad Pulicam sicut ipse tenebat In Varenas donamus petiolam de campo Donamus servum nomine Benedictum in servicio fratrum et in locum sepulture S Humberge et Gauseranni S Vuidonis Loddonis Walteris Bosonis Odilonis Locerii Actum Saliaco publice regnante Hugone anno VIII