Charter Document - 02162272
Charter Number: | 02162272 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 - 0995 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Christi tyrocinio militantibus notum esse volumus quod Giraldus spe celestis regni dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa Marziaco hoc est duas petiolas de vinea et duos campos in ipsa villa sicut ego hodie videor tenere Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris ac matris ut in commune proficiat ipsis faciantque supradicti rectores ab hodierno die quicquid voluerint Actum Cluniaci publice S Giraldi qui fieri rogavit S Danihelis Ornadi Duranni Richardi Raimberti Aymonis Rodbertus levita scripsit regnante Hugone anno VIII