Charter Document - 02162270

Charter Document - 02162270


Charter Number: 02162270
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam absentibus quod ego Rotdulfus Dei gratia rex monasterio Cluniensi sito in comitatu Matisconensi quod in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli constructum est pro Dei amore necnon et pro reverentia ipsorum apostolorum invictissimus cupio esse et tutor Quapropter jubemus ut ipsum monasterium ac omnes res ad ipsum pertinentes quiete atque secure absque ullius improbitate jugiter permaneant sicut dudum per nostre auctoritatis preceptum sancivimus De rebus vero que in loco qui dicitur Calmiriacus consistunt que nuper ad ipsum monasterium in elemosina date sunt precipimus ut sicut antiquitus determinate sunt in longum et in latum restituantur Eodem quoque modo commendamus ac omni sollicitudine delegamus ut omnia predia ac possessiones que eidem monasterio a fidelibus christianis pro Dei amore sunt concessa vel que etiam futuris temporibus donanda fore speramus perpetualiter absque alicujus inquietudine illibata perseverent Vos quoque o principes judices sive rectores comitatus illius vel regionis in qua idem monasterium consistit quicumque in presentia mea estis aut quicumque futuri estis obsecrando jubemus et jubendo obsecramus quatinus pro premio vite eterne et pro amore ipsorum apostolorum sitis in adjutorium et in protectionem atque in defessionem nostram vice loci illius sive monachorum ibidem consistentium Christoque servientium in quocumque negotio indiguerint ut nostro vestroque freti auxilio securius tam pro nobis quam pro statu regni totius nostri Domino nostro Jesu Christo regi regum supplicare valeant et inceptis bonis perpetualiter perseverent Quod si quis ulterius eundem monasterium seu habitatores ejus resque ibi collatas temerare aut inquietare presumpserit primitus Dei atque ipsorum apostolorum iram incurrat ac deinde nostre severitatis experiatur censuram Insuper etiam ut hec notitia firma sit nostro sigillo roborare studuimus