Charter Document - 02162268

Charter Document - 02162268


Charter Number: 02162268
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1023
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia vuerpitionis que facta est apud Arginzoscum castrum In nomine summe Trinitatis Notum sit fidelibus cunctis tam presentibus quam futuris quod domnus Vuarnerius prior Cluniacensis una cum reverendis fratribus Armanno scilicet et Heldeberto atque Archimbaldo adiit presentiam domni Pandulfi nobilis militis proclamans se de quadam injusta querela quam ipse habebat in quadam terra in finibus sita ville Valentiolensis qui agnoscens ejus rectam proclamationem Dei amore ductus consentiente uxore [sua] Leudgarda filiisque suis Lanberto Atenulfo Guntardo non solum predictam querelam dimisit sed etiam si quod ad suam suorumque rectitudinem pertinebat et quicquid ipse vel sui contra bellabant infra fines vel terminationes quas comes Vuillelmus de viduavit inter terram de Arginzosco et Valentiola quia injustam hanc suam querelam esse cognovit totum Deo et Sancto Petro vuerpivit et dedit S Pandulfi et uxoris ejus Leudgarde S filiorum ipsorum Lanberti et Atenulfi [Gontardi] S Isnardi S Jone S Dodonis S Artaldi S Riperti