Charter Document - 02162266

Charter Document - 02162266


Charter Number: 02162266
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Hugo reminiscens pondus mee infelicitatis simulque considerans examen districti judicis dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Lintiniaco in agro Bliacensi vineam unam in dominicatu que terminat de duabus partibus via publica a sero terra francorum a cercio de ipsa hereditate Dono etiam servum nomine Aalgrimum in servitium fratrum Hanc autem donationem quamvis perexilem libentissime facio pro innumerabilibus meis offensis ut pius Dominus [in suo] juditio pius retributor mihi appareat Si quis autem contradicere voluerit minime vindicare prevaleat sed omni tempore inconvulsa permaneat Actum villa Scociolas publice S Hugonis qui fieri et firmare rogavit S Humberti S Emeldis S Berardi S Vuichardi Data mense decembrio regnante Hugone rege anno VIII Adalbertus scripsit