Charter Document - 02162264

Charter Document - 02162264


Charter Number: 02162264
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego igitur in Dei nomine Trudgisus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio anime mee quasdam res meas que sunt site in pago Augustudunensi in villa Marturno scilicet vineam et mansionem que vinea terminatur a mane de ipsa hereditate a medio et a cirtio via publica a sero de Vuasconola Item dono quendam campum in ipsa villa terminatum a tribus partibus terra Girardi a medio die Sancti Sarturnini Dono etiam pratum quod vocant Ad Album Spinum terminatum de omnibus partibus terra Sancti Saturnini Infra istas terminationes dono Sancto Petro pro remedio anime mee et anime patris mei in tali tenore ut quandiu vixero teneam post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniant In vestitura vero omnibus annis unam carradam persolvam de feno et hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Vissalaro villa publice S Trudgisii qui fieri et firmare rogavit S Rottildis S Rotberti S Johannis S Adonis S Dominici S Gausmari S Fulcradi S Johannis Data mense augusto regnante Hugone rege anno VIII