Charter Document - 02162262
Charter Number: | 02162262 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est ut de terrenis rebus celestia adquirantur dicente Scriptura Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Quapropter ego in Dei nomine Girbaldus presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco cui domnus Odilo humilis abba videtur preesse aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconensi in villa Vitriaco in agro Maciacense hoc est unum curtilum indominicatum ubi Ermingerius stat conquestus autem quem ego conquestavi ad jam dictum curtilum diptavi hoc sunt campis pratis vineis pascuis exitibus et regressibus in tali tenore ut istum meum nutritum quem ego ad illorum misericordiam commendo talem misericordiam habeant quomodo illum Deo commendent et Sancto Petro Et omnia que ego umquam adquirere aut comparari potuero in vestro servitio adtraham Si quis vero hanc donationem calumniare voluerit omni maledictioni subjaceat ac potestate judiciaria coactus auri libram I persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Girbaldi qui fieri et firmare rogavit S Sicbaldi S Bernardi S Willelmi S Rodlanni Acta donatio hec mense junio regnante Hugono rege anno VII Pontius levita indignus ad vicem cancellarii recognovit