Charter Document - 02162261
Charter Number: | 02162261 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0994 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum [sit] omnibus fidelibus christianis quod veniens quidam homo ante presentiam domni Dacfredi monachi nomine Isembaldus et vendidit unum campum qui est situs in Monte qui habet in transverso perticas duas et dimidiam in longum quantum tenet et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri de quarta parte Sancti Vincentii Fuit autem precium XVIIII denarii et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint S Isembaldi qui vendidit et firmari rogavit S Wilelmus S Bernardus S Josbertus S Petrus de Volofonte S Wilelmus S Leothardus Data mense junio Pontius levita scripsit regnante Hugono rege anno VII